- ABSYRTES; vel ABSYRTUS
- ABSYRTES; vel ABSYRTUSColchorum fluv. in Adriaticum mare se exonerans, ab Absyrto, a Medeâ ibidem interemptô, sic appellatus. Lucan. l. 3. v. 190.Colchis, et Adriacas spumans Absyrtos in undas.Tolle comma, et scribe Absyrtis, quomodo id nomen scribitur apud Plin. l. 3. c. 26. Strabonem l. 7. quoque et Steph. Haec enim Absyrtis, Colchis, i. e. Colchica vocatur, quia Medea, et frater eius Absyrtus (ibi laceratus) ex Colchis erant. Grotius. in Lucan. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.